NYMPHAGOGUS

NYMPHAGOGUS
NYMPHAGOGUS
Graece Νυμφαγωγὸς, inter nuptiales Veterum personas. Uti enim, qui in Soceri aedes, ubi nuptiae fiebant, transeuntem Sponsum deducebat, Paranymphus, Graece παράνυμφος. item Νυμφευτὴς et Πἀροχος: Sic qui Sponsam, si vidua esset, ad Sponsum deducebat, Nymphagogus dicebatur. Apud Rhodios vero moris erat, per praeconem Sponsas accersiri, Sponsus vero domi sedens, advenientem excipiebat. etc. Porro et Νυμφεύτρια seu Θαλαμεύτρια, dicta est femina quae lectum nuptialem, παράβυςτον appellatum, quod velô esset obtectus, duabus culcitris adornabat. Iul. Caes. Scaliger Poetices l. 3. c. 101. Vide supra ubi de Nuptiis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”